PHILISTIUS

PHILISTIUS
PHILISTIUS
Milesius: Musicae primum operam dedit, evasitque clarissimus tibicen. Ad oratoriam demum conversus, auditor fuit Isocratis. Alius Syracusanus, historiographus, propinquus Dionysiityranni, postea ab hoc in exilium pulsus, quod illô insciô Leptinis fratris filiam sibi iunxisset. In exilio scripsit res Siculas libris 12. qui liber a priscis impense laudatur. Dein sub Dionysio iuniore revocatus, classe comparatâ illum contra Syracusanos, a quibus pulsus erat, defensurus, victoriâ excidit. quare sibi ipse necem conscivit. Diodor. Sic. l. 16. Plut. in Dione. Ioseph. l. 1. contr. Appion. Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 6.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”